- SIMULATIO
- SIMULATIOinter errores veter. Haereticorum. Helcesaitae enim ab Elxai Magistro suo, qui principatu Traiani exstitit, hanc acceperunt traditionem, ut tempore persequutionis idola adorarent, fidemque suam ore negarent, teste Eusebiô Histor. Eccl. l. 6. c. 31. Epiphaniô Haer. 19. et Augustinô Haer. 10. Etiam de Basilidianis scribit Irenaeus l. 1. c. 23. paratos fuisse ad abnegationem neque pati propter nomen voluisse, cum essent omnibus similes. Fuisse autem regulam corum, Tu omnes cognosce, te autem nemo cognoscat. Cui dogma illud Priscillianistarum paud Agustinum simile Haer. 70. Iura, periura, secretum prodere noli. Vide quoque eum l. contra Mendacium ad Consensium c. 11. de Valentimanis idem docentem Tertullian. contra illos c. 1. de Massalianis seu Euchetis, Theodoretum Haeretic. Fabular. l. 4. c. de Massal. et Ioann. Damascenum l. de Haer. de Origenistis, Hieronym. Apolog. contra Ruffinum l. 1. ubi inter se orgiis mendaciorum foenerari eos, ait: de aliis Bernardum Serm. 65. super Cantica, et plura hanc in rem apud Ioann. Forbes. Instruct. Historico-Theologic. l. 3. c. 20. §. 38. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.